118
omnia perduxit rerum natura creatrix;
ut
fit ubi nilo iam plus est quod datur intra
vitalis
venas quam quod fluit adque recedit.
omnibus
hic aetas debet consistere rebus,
hic
natura suis refrenat viribus auctum.
nam quaecumque, vides hilaro grandescere adauctu
paulatimque
gradus aetatis scandere adultae,
plura
sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
dum
facile in venas cibus omnis inditur et dum
non
ita sunt late dispessa ut multa remittant
et
plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
nam
certe fluere adque recedere corpora rebus
multa
manus dandum est; sed plura accedere debent,
donec
alescendi summum tetigere cacumen.
inde
minutatim vires et robur adultum
frangit
et in partem peiorem liquitur aetas.
quippe
etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
et
quo latior est, in cunctas undique partis
plura
modo dispargit et ab se corpora mittit,
nec
facile in venas cibus omnis diditur ei
nec
satis est, proquam largos exaestuat aestus,
unde
queat tantum suboriri ac subpeditare.
omnia debet enim cibus integrare novando
et
fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
nequiquam
, quoniam nec venae perpetiuntur
quod
satis est neque quantum opus est natura ministrat.