108
nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
quam
quae sunt aliis rebus privata notare.
Sed ne forte putes solo spoliata colore
corpora
prima manere, etiam secreta teporis
sunt
ac frigoris omnino calidique vaporis,
et
sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
nec
iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
et
nardi florem, nectar qui naribus halat,
cum
facere instituas, cum primis quaerere par est,
quoad
licet ac possis reperire, inolentis olivi
naturam
, nullam quae mittat naribus auram,
quam
minime ut possit mixtos in corpore odores
concoctosque
suo contractans perdere viro,
propter
eandem rem debent primordia rerum
non
adhibere suum gignundis rebus odorem
nec
sonitum, quoniam nil ab se mittere possunt,
nec
simili ratione saporem denique quemquam
nec
frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
cetera;
quae eum ita sunt tamen ut mortalia constent,
molli
lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
omnia
sint a principiis seiuncta necessest,
inmortalia
si volumus subiungere rebus
fundamenta
quibus nitatur summa salutis;
ne
tibi res redeant ad nilum funditus omnes.

Nunc ea quae sentire videmus eumque necessest
ex
insensilibus tamen omnia confiteare
principiis
constare. neque id manufesta refutant
nec
contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
sed
magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
ex
insensilibus, quod dico, animalia gigni.
quippe
videre licet vivos existere vermes
stercore
de taetro, putorem eum sibi nacta est