100
muralique caput summum cinxere corona,
eximiis
munita locis quia sustinet urbes;
quo
nunc insigni per magnas praedita terras
horrifice
fertur divinae matris imago.
hanc variae gentes antiquo more sacrorum
Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
dant
comites, quia primum ex illis finibus edunt
per
terrarum orbem fruges coepisse creari.
gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
matris
et ingrati genitoribus inventi sint,
significare
volunt indignos esse putandos,
vivam
progeniem qui in oras luminis edant.
tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
concava
, raucisonoque minantur cornua cantu,
et
Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
telaque
praeportant violenti signa furoris,
ingratos
animos atque impia pectora volgi
conterrere
metu quae possint numini' divae.
ergo cum primum magnas invecta per urbis
munificat
tacita mortalis muta salute,
aere
atque argento sternunt iter omne viarum
largifica
stipe ditantes ninguntque rosarum
floribus umbrantes matrem comitumque catervas.
hic armata manus, Curetas nomine Grai
quos
memorant Phrygios, inter se forte quod armis
ludunt
in numerumque exultant sanguinolenti
terrificas
capitum quatientes numine cristas,