96
adsimili ratione alias ut postulet ordo,
si
tu forte voles etiam variare figuras.
ergo formarum novitatem corporis augmen
subsequitur
. quare non est ut credere possis
esse
infinitis distantia semina formis,
ne
quaedam cogas inmani maximitate
esse
supra quod iam docui non posse probari.
iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
purpura
Thessalico concharum tacta colore
...
aurea
pavonum ridenti imbuta lepore
saecla
, novo rerum superata colore iacerent
et
contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
et
cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
carmina
consimili ratione oppressa silerent;
namque
aliis aliud praestantius exoreretur.
cedere item retro possent in deteriores
omnia
sic partis, ut diximus in melioris;
namque
aliis aliud retro quoque taetrius esset
naribus
auribus atque oculis orisque sapori.
quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
finis
utrimque tenet summam, fateare necessest
materiem
quoque finitis differre figuris.
denique ab ignibus ad gelidas iter usque pruinas
finitumst
retroque pari ratione remensumst ;
omnis
enim calor ac frigus mediique tepores
interutrasque iacent explentes ordine summam.
ergo finita distant ratione creata,