79
iucundo sensu cura semota metuque ?
ergo
corpoream ad naturam pauca videmus
esse
opus omnino, quae demant cumque dolorem.
delicias
quoque uti multas substernere possint
gratius
interdum, neque natura ipsa requirit,
si
non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
lampadas
igniferas manibus retinentia dextris,
lumina
nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec
domus argento fulget auroque renidet
nec
citharae reboant laqueata aurataque tecta,
cum
tamen inter se prostrati in gramine molli
propter
aquae rivum sub ramis arboris altae
non
magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim
cum tempestas adridet et anni
tempora
conspergunt viridantis floribus herbas.
nec
calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus
si in picturis ostroque rubenti
iacteris
, quam si in plebeia veste cubandum est.
quapropter
quoniam nil nostro in corpore gazae
proficiunt
neque nobilitas nec gloria regni,
quod
superest, animo quoque nil prodesse putandum;
si
non forte tuas legiones per loca campi
fervere
cum videas belli simulacra cientis,