74
nec quos quaeque darent motus pepigere profecto,
sed
quia multa modis multis mutata per omne
ex
infinito vexantur percita plagis,
omne
genus motus et coetus experiundo
tandem
deveniunt in talis. disposituras,
qualibus
haec rerum consistit summa creata,
et
multos etiam magnos servata per annos
ut
semel in motus coniectast convenientis,
efficit
ut largis avidum mare fluminis undis
integrent
amnes et solis terra vapore
fota
novet fetus summissaque gens animantum
floreat
et vivant labentes aetheris ignes
quod
nullo facerent pacto nisi materiai
ex
infinito suboriri copia posset,
unde
amissa solent reparare in tempore quaeque.
nam veluti privata cibo natura animantum
diffluit
amittens corpus, sic omnia debent
dissolui
simul ac defecit suppeditare
materies
aliqua ratione aversa viai.
nec plagae possunt extrinsecus undique summam
conservare
omnem quaecumque est conciliata.
cudere enim crebro possunt partemque morari,
dum
veniant aliae ac suppleri summa queatur.
interdum
resilire tamen coguntur et una
principiis
rerum spatium tempusque fugai
largiri
, ut possint a coetu libera ferri.
quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
et
tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
infinita
opus est vis undique materiai.

Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
in
medium summae, quod dicunt, omnia niti,
atque
ideo mundi naturam stare sine ullis
ictibus
externis neque quoquam posse resolvi