267
hoc supero in caeli spatio coiere repente
asperiora
, moris quae possint indupedita
exiguis
tamen inter se comprensa teneri.
haec faciunt primum parvas consistere nubes;
inde
haec comprendunt inter se conque gregantur
et
coniungendo crescunt ventisque feruntur
usque
adeo donec tempestas saeva coortast.
fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
quam
sint quoque magis, tanto magis edita fument
adsidue
furvae nubis caligine crassa
propterea
quia, cum consistunt nubila primum,
ante
videre oculi quam possint, tenvia, venti
portantes
cogunt ad summa cacumina montis.
hic demum fit uti turba maiore coorta
et
condensa queant apparere et simul ipso
vertice
de montis videantur surgere in aethram.
nam loca declarat sursum ventosa patere
res
ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
praeterea permulta mari quoque tollere toto
corpora
naturam declarant litore vestes
suspensae
, cum concipiunt umoris adhaesum.
quo magis ad nubis augendas multa videntur
posse
quoque e salso consurgere momine ponti;
nam
ratio consanguineast umoribus ollis.
praeterea
fluviis ex omnibus et simul ipsa