250
et certa ratione geri rem atque ordine certo.

Iam validis saepti degebant turribus aevom
et
divisa colebatur discrataqe tellus.
iam
mare velivolis florebat puppibus; urbes
auxilia
ac socios iam pacto foeder habebant
carminibus
cum res gestas coepere poetae
tradere;
nec multo priu' sunt elementa reperta.
propterea quid sit prius actum respicere aetas
nostra
nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.

Navigia atque agri culturas moenia leges
arma
vias vestes et cetera de genere horum,
praemia
, delicias quoque vitae funditus omnis,
carmina
picturas, et daedala signa polire,
usus
et impigrae simul experientia mentis
paulatim
docuit pedetemtim progredientis.
sic
unumquicquid paulatim protrahit aetas
in
medium ratioque in luminis erigit oras.
namque
alid ex alio clarescere et ordine debet
artibus
, ad summum donec venere cacumen.