233
nympharum, quibus e scibant umori' fluenta
lubrica
proluvie larga lavere umida saxa,
umida
saxa, super viridi stillantia musco,
et
partim plano scatere atque erumpere campo.
necdum res igni scibant tractare neque uti
pellibus
et spoliis corpus vestire ferarum,
sed
nemora atque cavos montis silvasque colebant
et
frutices inter condebant squalida membra
verbera
ventorum vitare imbrisque coacti.
nec commune bonum poterant spectare neque ullis
moribus
inter se scibant nec legibus uti.
quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
sponte
sua sibi quisque valere et vivere doctus.
et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
conciliabat
enim vel mutua quamque cupido
vel
violenta viri vis atque inpensa libido
vel
pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
et manuum mira freti virtute pedumque
consectabantur
silvestria saecla ferarum
missilibus saxis et magno pondere clavae;
multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
saetigerisque pares subus sic silvestria membra
nuda
dabant terrae nocturno tempore capti,
circum
se foliis ac frondibus involventes.
nec plangore diem magno solemque per agros
quaerebant
pavidi palantes noctis in umbris,