230
ex ineunte aevo genus id tutata reservans.
multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
commendata
manent, tutelae tradita nostrae.
principio genus acre leonum saevaque saecla
tutatast
virtus, volpes dolus et fuga cervos.
at levisomna canum fido cum pectore corda
et
genus omne quod est veterino semine partum
lanigeraeque
simul pecudes et bucera saecla
omnia
sunt hominum tutelae tradita, Memmi.
nam cupide fugere feras pacemque secuta
sunt
et larga suo sine pabula parta labore,
quae
damus utilitatis eorum praemia causa.
at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
sponte
sua possent ut vivere nec dare nobis
utilitatem
aliquam quare pateremur eorum
praesidio
nostro pasci genus esseque tutum,
scilicet
haec aliis praedae lucroque iacebant
indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
donec
ad interitum genus id natura, redegit.

Sed neque Centauri fuerunt, nec tempore in ullo
esse
queunt duplici natura et corpore bino
ex
alienigenis membris compacta, potestas
hine
illinc visque ut non sat par esse potissit.
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
principio circum tribus actis impiger annis
floret
ecus, puer hautquaquam; nam saepe etiam nunc
ubera
mammarum in somnis lactantia quaeret.