205
si tamen interea mirantur qua ratione
quaeque
geri possint, praesertim rebus in illis
quae
supera caput aetheriis cernuntur in oris,
rursus
in antiquas referuntur religiones
et
dominos acris adsciscunt, omnia posse
quos
miseri credunt, ignari quid queat esse,
quid
nequeat, finita potestas denique cuique
quanam
sit ratione atque alte terminus haerens.

Quod superest, ne te in promissis plura moremur,
principio
maria ac terras caelumque tuere;
quorum
naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
tris
species tam dissimilis, tria talia texta,
una
dies dabit exitio, multosque per annos
sustentata
ruet moles et machina mundi.
nec me animi fallit quam res nova miraque menti
accidat
exitium caeli terraeque futurum,
et
quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
ut
fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
nec
tamen hanc possis oculorum subdere visu
nec
iacere indu manus, via qua munita fidei
proxima
fert humanum in pectus templaque mentis.
sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
forsitan
et graviter terrarum motibus ortis
omnia
conquassari in parvo tempore cernes.
quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
et
ratio potius quam res persuadeat ipsa

(Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
sanctius
et multo certa ratione magis quam
Pythia
quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
multa
tibi expediam doctis solacia dictis
religione
refrenatus ne forte rearis
terras
et solem et caelum, mare sidera lunam,
corpore
divino debere aeterna manere,
proptereaque
putes ritu par esse Gigantum
pendere
eos poenas inmani pro scelere omnis
qui
ratione sua disturbent moenia mundi