50
quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
nec
sinet errantem dubitare et quaerere semper
de
summa rerum et nostris diffidere dictis.
QUAPROPTER LOCUS EST INTACTUS INANE VACANSQUE
quod
si non esset, nulla ratione moveri
res
possent; namque officium quod corporis exstat,
officere
atque obstare, id in omni tempore adesset
omnibus
; haud igitur quicquam procedere posset,
principium
quoniam cedendi nulla daret res.
at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
multa
modis multis varia ratione moveri
cernimus
ante oculos, quae, si non esset inane,
non
tam sollicito motu privata carerent
quam
genita omnino nulla ratione fuissent,
undique
materies quoniam stipata quiesset.
praeterea quamvis solidae res esse putentur,
hinc
tamen esse licet raro cum corpore cernas.
in saxis ac speluncis permanat aquarum
liquidus
umor et uberibus flent omnia guttis.
dissipat in corpus sese cibus omne animantum.
crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
quod
cibus in totas usque ab radicibus imis
per
truncos ac per ramos diffunditur omnis.
inter saepta meant voces et clausa domorum
transvolitant
, rigidum permanat frigus ad ossa,
quod
nisi inania sint, qua possint corpora quaeque