146
conexae neque consensus contagia fient.

Denique cur acris violentia triste leonum
seminium
sequitur, volpes dolus, et fuga cervos,
A
PATRIBUS DATUR ET A PATRIUS PAVOR INCITAT ARTUS
et
iam cetera de genere hoc cur omnia membris
ex
ineunte aevo generascunt ingenioque,
si
non, certa suo quia semine seminioque
vis
animi pariter crescit cum corpore toto?
quod
si inmortalis foret et mutare soleret
corpora
, permixtis animantes moribus essent,
effugeret
canis Hyrcano de semine saepe
cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
aeris
accipiter fugiens veniente columba,
desiperent
homines, saperent fera saecla ferarum.
illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
inmortalem
animam mutato corpore flecti.
quod
mutatur enim dissolvitur, interit ergo;
traiciuntur
enim partes atque ordine migrant;
quare
dissolui quoque debent posse per artus,
denique
ut intereant una cum corpore cunctae.
sin
animas hominum dicent in corpora semper
ire
humana, tamen quaeram cur e sapienti
stulta
queat fieri, nec prudens sit puer ullus
nec
tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
Scilicet
in tenero tenerascere corpore mentem
confugient
. quod si iam fit, fateare necessest
mortalem
esse animam, quoniam mutata per artus
tanto
opere amittit vitam sensumque priorem.
quove
modo poterit pariter cum corpore quoque
confirmata
cupitum aetatis tangere florem