142
Denique cur animi numquam mens consiliumque
gignitur
in capite aut pedibus manibusve, sed unis
sedibus
et certis regionibus omnibus haeret,
si
non certa loca ad nascendum reddita cuique
sunt
, et ubi quicquid possit durare creatum,
atque
ita multimodis partitis artubus esse,
membrorum
ut numquam existat praeposterus ordo?
usque
adeo sequitur res rem neque flamma creari
fluminibus
solitast neque in igni gignier algor.

Praeterea si inmortalis natura animaist
et
sentire potest secreta a corpore nostro,
quinque
, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam;
nec
ratione alia nosmet proponere nobis
possumus
infernas animas Acherunte vagari.
pictores itaque et scriptorum saecla priora
sic
animas intro duxerunt sensibus auctas.
at
neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
esse
potest animae neque sorsum lingua, neque aures
auditu
per se possunt sentire neque esse.

Et quoniam toto sentimus corpore inesse
vitalem
sensum et totum esse animale videmus,
si
subito medium celeri praeciderit ictu
vis
aliqua ut sorsum partem secernat utramque,
dispertita
procul dubio quoque vis animai
et
discissa simul cum corpore dissicietur.
at
quod scinditur et partis discedit in ullas,
scilicet
aeternam sibi naturam abnuit esse.
falciferos
memorant currus abscidere membra
saepe
ita de subito permixta caede calentis,
ut
tremere in terra videatur ab artubus id quod
decidit
abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
mobilitate
mali non quit sentire dolorem;
et
semel in pugnae studio quod dedita mens est,