52
Namque aliis aliud praestantius exoreretur.
Cedere
item retro possent in deteriores
Omnia
sic partis; ut diximus in meliores;
Namque
alijs aliud retro quoque tetrius esset
Naribus
, auribus, atque oculis, orisque sapori.
Quae
quoniam non sunt in rebus reddita certa &
Finis
utrimque tenet summam: fateare necesse est
Materiem
quoque finitis differre figuris.
Denique
ab ignibus ad gelidas, hiemsque pruinas,
Finitum
est, retroque pari ratione remensum est:
Finit
enim calor, ac frigus; mediique tepores
Inter
utrumque iacent explentes ordine summam.
Ergo
finita distant ratione creata;
Ancipiti
quoniam mucroni utrimque notantur,
Hinc
flammis, illinc rigidis infesta pruinis.

Quod quoniam docui, pergam conectere rem, quae
Ex
hoc apta fidem ducuit; primordia rerum,
Inter
se simili quae sunt perfecta figura,
Infinita
cluere. enim distantia cum sit
Formarum
finita; necesse est, quae similes sint,
Esse
infinitas, aut summam materiai
Finitam
constare: id quod non esse, probavi
Versibus
ostendam, corpuscula materiai
Ex
infinito summam rerum usque tenere,
Undique
protelo plagarum continuato.
Nam
quod rara vides magis esse animalia quaedam,
Fecundamque
minus naturam cernis in illis:
At
regione, locoque alio, terrisque remotis,
Multa
licet genere esse in eo, numerumque repleri.
Sicuti
quadripedum cumprimis esse videmus
In
genere anguimanos elefantos, India quorum