38
Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est
Non
radii solis, neque lucida tela diei
Discutiant
, sed naturae species, ratioque.

Nunc age quo motu genitalia materiai
Corpora
res varias gignant, genitasque resolvant,
Et
qua vi facere id cogantur; quaeque sit ollis
Reddita
mobilitas magnum per inane meandi,
Expediam;
tu te dictis praebere memento.
Nam
certe non inter se stipata coheret
Materies
: quoniam minui rem quamque videmus;
Et
quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo,
Ex
oculisque vetustatem subducere nostris:
Cum
tamen incolumis videatur summa manere:
Propterea
, quia quae decedunt corpora cumque,
Unde
abeunt, minuunt, quo venere, augmine donant:
Illa
senescere; at haec contra florescere cogunt:
Nec
remorantur ibi. sic rerum summa novatur
Semper;
& inter se mortales mutua vivunt:
Augescunt
aliae gentes, aliae minuuntur:
Inque
brevi spatio mutantur saecla animantum;
Et
quasi cursores vitai lampada tradunt.

Si cessare putas rerum primordia posse,
Cessandoque
novos rerum progignere motus;
Avius
a vera longe ratione vagaris.
Nam
, quoniam per inane vagantur cuncta, necesse est
Aut
gravitate sua ferri primordia rerum,
Aut
ictu forte alterius. nam cita superne
Obvia
conflixere; fit ut diversa repente
Dissiliant. neque enim mirum; durissima quae sint
Ponderibus
solidis, neque quidquam a tergis obstet.
Et
quo iactari magis omnia materiai
Corpora
pervideas; reminiscere totius imum