166
Denique iam saltu pernici tollere corpus
Quid
potis est, nisi vis animae, quae membra gubernat ?
Iamne
vides, quantum tenuis natura valere
Possit
, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aer
Coniunctus terris, & nobis est animi vis ?
Nec
nimio solis maior rota, nec minor ardor
Esse
potest, nostris quam sensibus esse videtur:
Nam
quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
Adicere
, & calidum membris adflare vaporem,
Illa
ipsa intervalla nihil de corpore libant
Flammarum
, nihil ad speciem est contractior ignis.
Proinde
, calor quoniam solis, lumenque profusum
Perveniunt
nostros ad sensus, & loca tinguunt;
Forma
quoque hinc solis debet sublime videri,
Nihil
adeo ut possis plus, aut minus addere vere,
Lunaque, sive notho fertur loca lumine lustrans
Sive
suam proprio iactat de corpore lucem,
Quidquid
id est, nihilo fertur maiore figura,
Quam
, nostris oculis qua cernimus, esse videtur,
Nam
prius omnia, quae longe semota tuemur
Aera
per multum, specie confusa videntur,
Quam
minimum filum. quapropter luna necesse est,
Quandoquidem
claram speciem, certamque figuram
Praebet
, ut est oris extremis cumque notata
Quanta
haec quaque, fuat, tanta hinc nobis videatur in alto.
Postremo
quoscumque vides hine aetheris ignes;
(Quandoquidem, quoscumque in terris cernimus ignes,
Dum
tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum,
Perparvom quiddam interdum mutare videtur
Alteram
utram in partem filum, quo longius absint, )
Scire
licet, perquam pauxillo posse minores
Esse
, vel exigua maioris parte, brevique.