| Landi, Bassiano Ecphrasis de motu 1550 |
|
ac dissipatur: & corpus graue turba
tum ab alto tecto, sonum grauiorem
ædit proximè suum locum. At cor
pora quæ mouentur præter naturam,
tardius, & segnius aguntur propè lo
cum, ad quem pelluntur. Fottassis
ea est ratio, quòd corpus sponte natu
ræ motum maiorem, & vim acquirit,
accedens proximè locum proprium:
quia forma sua, & natura totius, magis
ac plenius participat. Tametsi hæc opi
nio potest defendi, & captiosis argu
mentis comprobari, quemadmodum seio
esse comprobatam à quibusdam minu
tis philosophis, mihi tamen non pro
batur: propterea quòd cum his uostris
placitis (vt credo) Peripateticis mi
nimè conuenit. Ex natura ergo medii
spacii, per quod fertur corpus natu
ra mobile, causa potior multò, sumi po
test. Quando igitur corpua propin-