Quaestio quarta.

figureQuum fuerint appensorum po­
ndera
aequalia, non faciet nutum
in
aequilibri appendiculorum in­
aequalitas
.

Sit responsa a, b, c, centrum c, et
appendicula
a, d, et b, e, longius au
tem
b, e, appensa b, e, descendatque c,
z, y, orthogonaliter quantumlibet, et
ductis
d, z, et e, y, aeque distantibus re­
spondere
, et positis centris in z, et y,
circunducantur quartae circulorum
per
d, et, e. Et quoniam d, z, et e, y,
sunt
aequales, erunt et quartae circu­
lorum
aequales. et quia per illorum
circunferentias est descensus d, et c,
quum
aeque ponderosa sint d, et e, et
aeque
obliquus, descensus in hoc situ
aeque
grauia erunt. Non ergo nuta­
bit
hinc, uel inde responsa. Quod
autem
per illas sit illorum descensus,
sic
constet. Describatur enim semi­
circulus
circa centrum c, secundum
quantitatem
b, et a, et dimittatur a,
in
m, et b, in n, descendantque ab m,
et
n, ad quartarum circunferentias
lineae
m, x, et n, h, aeque distantes c,
x, dico quód m, x, adaequatur a, d, et
n
, h, aequalis est b, e, quod patet ductis
lineis
z, x, y, h. Quum ergo semper de­
scendant
a, et b, per hunc semicircu­
lum
descendunt etiam d, et e, per de
scriptas
quartas, et hoc fuit demon­
strandum
.

Quaestio quinta.

figureSi brachia librae fuerint inae­
qualia
, aequalibus appensis ex
parte
longiore nutum faciet.