81

Sit vas AB collum habens diaphragmate
interseptum: &
per
diaphragma tubus CD, demittatur coarctatus, & tantum
distans
à fundo,
quantum ad aquæ flu­
xum
sufficiat. Sit
autem
& siphon
inflexus
EFG, cu­
ius
intrinsecum qui­
dem
crus distet à
fundo
, quantum
satis
sit ad fluxum
aquæ
, alterum ve­
ro
extra produ­
ctum
in canalem
conformetur
. &
siphonis
curuitas
sit
iuxta collum va­
sis
habeatq́ue vas
spiraculum H iuxta
diaphragma
in ven­
trem eius deferens.
Si
igitur velimus
a
principio statim
humore
infuso ca­
nalem
fluere, spi­
raculum H digi­
to
comprehendemus, & fluet canalis. aere enim, qui in
vase
continetur, antiparistasim non habente, humor
per
inflexum siphonem extra errumpet. Quod si non
comprehendamus
spiraculum procedet humor in uen­
trem vasis; & canalis non fluet quousque rursus spiracu­
lum comprehendamus. postea remisso spiraculo siphon
omnem
humorem effundet.