| Heron Alexandrinus Heronis Alexandrini Spiritalium Liber 1575, tr. Frederico Commandino |
|
59
ad cuius extremitatem E suspendatur suber K, existens
in torculari. ad F vero religetur catenula habens pondus
plumbeum X, quod ita sit constructum, vt subere K in
torcularis aqua innatante claudatur canalis. euacuata
autem aqua ex torculari, descendens suber canalem ape
rat; ita ut rursus influens aqua suber extollat: & rursus
canalis claudatur. oportebit autem suber grauius esse eo
pondere, quod ad X constituitur. Sit autem iam dictus
crater LM in aliquo loco positus, cuius labrum sit in ea
dem superficie, in qua torcularis aqua, quando subere
innatante canalis non amplius influit: ex torculari vero
feratur tubus in fundum crateris HN. cum igitur pleno
existente cratere hauserit quis aquam, simul & eam,
quæ
est in HG torculari euacuabit: descendensque suber
canalem
aperiet: & influens in torcular, & craterem aqua efferet,
& extollet suber, ita vt rursus non amplius influat. at
que hoc toties fiet, quoties quis ex cratere aquam ab
stulerit.