| Heron Alexandrinus Heronis Alexandrini Spiritalium Liber 1575, tr. Frederico Commandino | ||||||
|
LXXIIII.
Vtuntur etiam alia constructione huius
modi ad buccinandum, & merulæ vocem
reddendam.
Rursus enim idem miliarium construitur habens om
nes tubos, qui in sede sunt, perforatos ex vtraque par
te: & circa sedem sit tubus VT fœmina, habens alium
sibi aptatum KL pertinentem ad locum calidæ, & mo
tum circa clauum KL. hic autem perforetur tribus fora
minibus MNX. similiter & tubus VT perforetur toti
dem foraminibus, ipsis MNX respondentibus. ad X ve
ro perforatur basis quædam in seipsa continens tubum
coarctatum foramini X, in quo ponitur animal quem
admodum & ante dictum est: & ex MN tubi sunt pene
trantes MO NP, qui supra habent extremitates infle
xas. his autem simul perforetur & coarctetur miliarij se
des superior, & perforamina penetrent alij tubi ad ip
sos PO aptati, in quibus hæc insideant. in vno quidem
passerculus habens interiora vacua, vt aquam suscipere
possit, ipse igitur tubus, in quo insidet, inflectitur ha
bens phthongarium ex ijs, quę fiunt ad transmittendas
voces. inflexio autem vsque ad aquam penetret in passir
culo. Quando igitur vox phthongarij procedit in a
quam, vocem merulæ reddit. Rursus alter tubus habet
& ipse alium tubum sibi coaptatum, in quo insidet ani
mal in effigiem Tritonis efformatum, & in ore buccinam
tenens. Rursus autem hic ipse tubus, in quo insidet, ha
bet lingulam & codona, vt fieri consueuit. procedens
igitur vapor & lingulæ & codoni coniunctus buccinæ so
num perficit. itaque experientia considerabimus, quan