146

Per epipyrum demittitur tubus ad basim aræ, qui in
enodace versatur, & à superiori parte in fistula, qua epi­
pyro coniuncta sit. habeat autem tubus etiam alios tu­
bulos
inflexos, simulque perforatos, & ipsi coniunctos,
qui
intersese secundum diametrum disponantur, atque
inflexiones
vicissim teneant. habeat pręterea tympanum
sibi
annexum, cui animalia choreas ducentia imponun­
tur
. itaque igne accenso calefactus aer per fistulam in tu­
bum
procedit: ex tubo autem per inflexos tubulos ex­
pulsus, & aræ alueo inhærens conuertit tubum & anima­
lia
, quæ choreas ducunt.

LXXII.

Lucernæ constructio vt ellychnio imposi­
to
, quando oleum deficiat, ex aure eius
leum
in ellychnium infundatur, quantum
quis
voluerit, nullo ipsi apposito vase, ex
quo
oleum influat.