| Heron Alexandrinus Heronis Alexandrini Spiritalium Liber 1575, tr. Frederico Commandino |
|
134
sis autem vasi subiecta sit KLMN. & alter tubus XO
pa
rum distans à diaphragmate, & per basim procedens.
Sit præterea in basi aqua obstruens osculum: ubi XO: &
sit regula PR, cuius dimidium quidem sit intra basim, di
midium vero extra. & moueatur circa punctum S. suspen
datur autem in extremo regulæ P clepsydra, quæ fora
men T in fundo habeat. Itaque vas implebimus per GH
tubum antequam in basim aqua infundatur, aere per tu
bum antequam in basim aqua infundatur, aere per tu
bum XO excedente. postea canalem comprehendentes
per quoddam foramen aquam in basim infundemus,
quousque obstruamus osculum O, & canalem D dimit
tamus. manifestum igitur est vinum non fluere. propte
rea quòd aer nulla ex parte ingredi potest. quando au
tem extremum regulę R deprimemus, pars aliqua cle
psydræ ex aqua extolletur, & denudata respiratione O
fluet D canalis, quousque sublata in clypsydra aqua ef
fluens ipsam O respirationem obstruat. At si rursus
re
pleta clepsydra extremum regulæ R plusquam antea de
primatur longiori tempore effluet sublata in clepsydra
aqua, & ob id ex canali plus vini educetur. Si vero tota
clepsydra extollatur, multo magis effluet. Ne igitur ma
nu deprimamus extremum regulæ R, sit quoddam pon
dus V in exteriori regulæ parte RQ delatum: & quan
do fuerit propè R totam extollet clepsydram, quando
uero remotius minus extollet. Itaque experientia inue
nientes mensuras, quas volumus canalem D fluere, in
cisiones faciemus in regula RQ, & mensurarum descri
ptiones. quare cum volumus partem aliquam effluere,
ad illas incisiones pondus deducentes fluere dimitte
mus.