187
alibi demonstrauimus; planum profecto relinquitur, qua
ratione
, paruo appendiculo in statera, magna leuari possint
pondera
, vt intendebat Philosophus.

Quoniam verò in præfato discursu semel atque iterum
Aristoteles
docuit, stateram esse veluti libram, in qua plures
sint
libræ, ac totidem quot fuerint sparta, hinc Blancanus
conijcit, apud Priscos, stateram ex multis trutinis, seu spar­
tis
compactam fuisse, paribus interuallis per totam longi­
tudinem
ipsius stateræ disseminatis; Ex quibus singulis
prout
pondus postulabat, illa suspenderetur, appendiculo
semper
in extremitate sui brachij immoto manente; It aut
tantum
mercis lanci imponeretur, quantum appendiculo
æquiponderaret, iuxta situationem cuiuslibet trutinæ. Proin­
deque
singulæ trutinæ ad aliquod determinatum mercium
pondus
trutinandum fuerint constitutæ. Atque de hac ve­
teri
statera putat Aristotelem locutum fuisse, de eaque so­
lum
verificari, quod se habeat tanquam libra, quæ plures
contineat
libras. Nam tot erunt libræ quot sparta, quæ di­
uersas
proportiones libræ constituunt, atque adeo veluti
diuersas
omnino libras.

Verumenimuerò non satis id colligitur ex Aristotele, nec
videtur
necessarium ad verificandum dictum illud eiusdem
Philosophi
. Quandoquidem etiam statera prout modò apud
nostrates
est in vsu, ex duplici saltem trutina solet constare,
vna
quæ loco vnde lanx pendet est propior, altera verò
quæ
aliquantulum est remotior, & in opposito, seu inuerso
stateræ
latere locatur: Ac per propiorem vtique onera ma­
iora
, per remotiorem verò minora consueuerunt librari; li­
bero
semper manente appendiculo, vt per reliquum stateræ
brachium
iuxta exigentiam ponderis discurrere valeat.
Quamobrem hac quoque in statera contineri videntur plu­
res
libræ, cum saltem duplex in ea trutina reperiatur, quæ
tanquam
duplex libra deseruit ad maiora, vel minora one­
ra
aptius ponderanda, & vt eadem secundum maiores, vel
minores
differentias ponderum quando opus fuerit innote­
scant
. Et quidem cum Aristoteles ait: ac si vna libra multæ