180
figure
paralellam
ipsi AB
ad
percutiendum li­
gnum
infra ipsam
lineam
collocatum
in
E. Mouerentur
enim
per latera op­
posita
eiusdem para­
lellogrammi ABCD,
quæ
sunt æqualia.
At si securis non
rectà
, sed circulari­
ter
moueatur, vt
mos
est illam à
scindentibus
agitari, multò maius spatium in eodem tem­
pore
percurret quàm manus, eo quod magis distaret à
centro
, circa quod ambæ conuerterentur. Etenim siue
centrum
huius motionis circularis constituatur in ver­
tebra
vbi manus, seu palma iungitur cubito, siue in iunctura,
qua
cubitus iungitur brachio, aut qua brachium iungitur
humero;
semper tantum securis excedet distantiam manus
à
centro, quanta fuerit longitudo manubrij, in cuius extre­
mo
ipsa securis constituitur; proindeque tantundem spatium,
quod
percurrit securis, excedet spatium eodem tempore
peragratum
à manu. Cum igitur quæ eadem vi commota
inæquali
tempore maius percurrunt spatium, velocius moueantur,
apertè
consequitur, securim ipsam velocius ferri motu circula­
ri
, quàm recto ab eadem vi percutientis commotam: ac pro­
pterea
vltra impetum ipsi à percutiente impressum, magnam
sibi
ad scindendum ex tali velocitate efficaciam vendicare.

Accedit, quia ipsemet impetus aptius imprimitur per
motum
circularem, magisque conseruatur in illo, vt obserua­
re
licet in rotis, quæ facilius mouentur, ac diu circumuol­
uuntur
post impulsum acceptum; & in pilis, quæ longius
rotando
feruntur, quàm corpora, quæ non mouentur in gy­
rum
. Deinde aptius in particulari imprimitur impetus per