| Ghetaldus, Marinus Promotus Archimedis 1603 | ||||||
|
56
& quanta auri. Intelligantur duo corpori, vnum ex auro puro, al
terum ex ære, æque grauia atque corpus mistum, & trium corporum
ex aqua, quorum vnum sit æquale corpori aureo magnitudine, alte
rum misto, tertium aureo, inueniantur grauitates, vt in exemplo pro
pos.8.dictum est, quæ sint 9, 11, & 19, & fiat vt differentia inter 9, &
19, ad 171, grauitatem videlicet corporis misti, ita differentia inter
9, & 11, ad 34 1/5, portio igitur corporis misti ærea grauitatem habebit
34 1/5, quæ si auferatur ex totali corporis misti grauitate, remanebit
136 4/5, pro grauitate portionis auri.
Vel si pro tertio proportionis termino sumatur differentia inter 11,
& 19, quartus terminus 136 4/5, erit grauitas portionis auri, qua ab
lata ex totali corporis misti grauitate, reliquum 34 1/5, dabit grauita
tem portionis æreæ.
At vero huiusmodi ratiocinationem ad discernendum ar
gentum ab auro, vel aliud metallum ab altero metallo, recte
esse institutam, sequenti Theoremate demonstrabitur.
THEOREMA X. PROPOS. XIX.
Si trium corporum æque grauium primum & ter
tium fuerint generis diuersi, secundi autem portio
fuerit eiusdem generis cum corpore primo, reliqua ve
ro eiusdem generis cum corpore tertio, fuerint etiam
tres quantitates aquæ prædictis corporibus æquales, pri
ma videlicet corpori primo, secunda secundo, & tertia
tertio. erit vt differentia grauitatum primæ & tertiæ
quantitatis aquæ, ad grauitatem corporis secundi, ita
differentia grauitatum primæ & secundæ quantitatis
aquæ, ad grauitatem portionis corporis secundi, quæ est
eiusdem generis cum corpore tertio.
Et ita differentia grauitatum secundæ & tertiæ quan
titatis aquæ, ad grauitatem portionis eiusdem generis
cum corpore primo.