59
sex, cum superante duodecima parte. Ac pari ratio­
ne
in fine vndecimi spatij, ex super-adiunctis parti­
bus
quinta, sexta, septima, octaua, nona, decima,
vndecima
, confectum esse tertium tempus, seu ite­
rum
minuta sex, cum superante vna sexagesima par­
te
. Et in fine spatij trigesimi primi, ex superadiun­
ctis
duodecima, decimatertia, &c. confectum quar­
tum
, seu sex minuta, cum superante parte circiter
quadragesima
. Et in fine octogesimi quarti, ex su­
peradiunctis
trigesima secunda, trigesima tertia, &c.
confectum quintum, seu sex minuta, cum superante
vna
parte proximè nonagesima, atque ita deinceps.
Vnde licet aduertere, fore vt spatia ea ratione incres­
cant
, quæ assumptis quibuslibet æqualibus tempori­
bus
deprehendatur excedere, & difformiter quidem,
seu
inæquabiliter, triplam; quippe procedendo per
hos
numeros, vnum, quatuor, vndecim, triginta vnum,
octoginta
quatuor, &c. sicque lapide decidente pri­
mo
momento per vnam v. c. orgyiam, fore vt secun­
do
æquali momento decidendo per treis, in tertio
per
septem, in quarto per viginti, in quinto per quin­
quaginta
duas, deciderit in fine quinti, orgyiis octo­
ginta
quatuor, ac breui res sit abitura in immensum,
secusque
quàm docet ipsa experientia, iuxta quam
orgyiiæ in fine quinti momenti superatæ, colliguntur
plures
esse non debere, quàm viginti quinque.

XXXII. Demonstras ipse alia ratione (sed nimi­
rùm
aduersum te) non fieri accelerationem pro sub­
diuisione
ista temporis. Si igitur, inquis, accelera io
motus
per eam primi temporis subdiuisionem fieret, de qua