57

XXXI. Subdis consequenter; Quod vt certiùs
fiat
, primùm occurrendum est errori, qui facilè obrepere
potest
, si quæ de cele itatis augmento in spatiis æqualibus
antè
demonstrata sunt, minùs accuratè perpendantur. Cùm
enim
ex superioribus iam euidenter constet, in naturali gra­
uium
descensu, semper ex dupla distantia, celeritatem ha­
beri
duplam; & ex tripla distantia, triplam; atque ita
deinceps
, eadem ratione celeritatem augeri: nihil procliuius
esse
potest, quàm vt quis existimet, accelerationem illam
fieri
per subdiuisionem primi cuiuslibet temporis, in parteis
semper
minores, pro multitudine, & ratione spatiorum æqua­
lium
, quæ motu decurruntur; ita videlicet, vt pars secunda
spatij
, absoluatur dimidia parte temporis, quo prima pars
decursa
est; & tertia pars spatij, tertia parte eiusdem primi
temporis
percurratur, & ita de cæteris: maximè cùm in hac
etiam
hypothesi, spatia & velocitates in eadem esse ratione,
& quod consequens est, ex impeta quoque decidentium corpo­
rum
hac ratione inuariato, iidem omnes, quos experientia
docet
effectus haberi, primo aspectu videantur. Heic pro­
fectò
rursus mirari tuam sagacitatem par est, qua­
tenus
eam non fugit error qui ex positione à te as­
serta
consequitur; tametsi ipse non consequi ex iis,
quæ
subiicis, contendas. Me quod attinet, is est
ipsemet
, quem deduxi aliàs aduersus Michaelem
Varronem, qui primus, quod sciam, eandem positio­
nem
ante annos plus minùs sexaginta defendit; de­
clarando
ex ea id incommodi inter cætera consequi,
vt
, quemadmodum antè insinuaui, spatia acquisita
in
sine æqualis cuiuslibet temporis numeranda sint,
vt
difformiter, sic in plusquàm tripla ratione. Vt