53
Atque ex hoc quidem ratio obiter petitur, cur in
exemplo
repetito de pensilibus, nihil referat, quod­
cumque
pondus filo appendas, vt celeritate eadem
vibrationes
fiant; ideò enim pensile centum libra­
rum
non vibratur velociùs, quàm pensile vnius vn­
ciæ
, quoniam altitudo, ex qua vtrumque cadit, ea­
dem
est, mensurata nempe, eadem portione perpen­
di
uli, quemadmodum est ante declaratum: cùm
celeritas
aliunde statim augeatur vel minuatur, ac fi­
lum
breuius fit, vel prolixius. Et hactenus quidem
de
tua Experientia.

De Tempore, quo R. P. colligit parteis spatij simgulas
decursum
non iri.

XXIX. Sequitur iam Secundum membrum Po­
sterioris
capitis, quod tibi fuit præcipus scopus.
Videlicet ita concludis. Atque ex his iam manifestè, at­
que
euidenter constat, celeritatem motus in naturali grauium
descensu
per aërem, seclusis externis impedimentis, vniformi
semper
incremento augeri, & in spatijs æqualibus crescere
æqualiter
: ita scilicet, vt ex dupla distantia, celeritas dupla,
& ex tripla distantia, celeritas tripla, atque ita deinceps,
eadem
ratione, maior semper celeritas habeatur: nisi fortè
vsque iam progressa esset celeritas, vt nec celeriùs aerr di­
uidi
, nec citiùs rarefieri, & accurrere ad replendum va­
cuum
naturaliter posset. Et posteà: Ex quo vlteriùs il­
lud
etiam constat, quàm non rectè Galileus, vulgò receptam
motus
æquabiliter accelerati definitionem eam reiecerit, qua
motus
eiusmodi is dicitur; qui spatijs æqualibus, æqualia cele­
ritatis
augmenta acquirit; & quàm oscitanter idem halluci-