47
ipso feci, apposui ad lancem in æquilibrio sustenta­
tam
supposita nempe tabula) duplum eiusce pon­
deris
, hoc est vncias prope viginti; ac subinde elatum
globum
vna sui diametro supra fundum alterius lan­
cis constantis in aëre, placidè in ipsam dimisi. Tum
autem
verum quidem fuit attolli ex ipsius casu op­
positam
lancem cum ponderis duplo; at quia vidi
interim
ipsam supra expectatam attolli altitudinem,
idcircò
statim duo intellexi, alterum posse idem pon­
dus
ex altitudine minore, alterum posse ex ipsa ea­
dem
, pondus adhûc maius attolli. Et aduocatis cer­
amicis, qui ad lancis elationem, emotionemve à
tabula
, me globum dimittente, attenderent, aut me
attendente
globum ipsi dimitterent, res ita successit,
vt
lanx sustentata cum duplo eodem pondere elata
fuerit
dimisso globo non modo ex diametro vna,
verùm
ex dimidio etiam diametri, etiam ex triente,
quadrante
, sextante, octante, dextante; ac vice versa,
vt
dimisso globo ex eadem vnius diametri altitudi­
ne
, elata lanx fuerit cum imposito pondere, non
modo
duplo, sed etiam triplo, quadruplo, quin­
tuplo
, & ampliùs. Experiri etiam consequenter lu­
buit, an saltem globus decidens ex duplo altitudinis
(diametrorum
scilicte duarum) eleuaret duplum eius
ponderis
, quod summum mox extulerat; sed longè
sanè
abfuit; ac magis adhûc, vt ex triplo triplum, ex
quadruplo
quadruplum.

XXVI. Quandoquidem verò ipse globum plum­
beum
vnius vnciæ vsurpâras; ideò talem quoque
vsurpandum
censui, plumbeum scilicet, ac vnius