33
præcisè ampliùs, & ex tripla, quadrupláue distantia, triplo,
quadruplóue
fortiùs percutere: velocitas igitur quoque ex
altitudine
dupla, duplò maior est, & tripla, aut quadrupla,
si
tripla, quadrupláue altitudo suerit: ac proinde velocitas,
spatiis
æqualibus, non autem æqualibus temporibus, æqualia
momenta
acquirit. Quæso verò heic patere, religiosis­
simè
Vir, me meam testari hebetudinem; neque enim
quod
tu assumis, facilè experientiâ constare, mihi vllà
prorsùs
experientiâ constat; neque tu vllam specia­
lem
affers, ex qua res, vt tibi, ita mihi constet. Ac
deducis
quidem deinceps, quasi secundam experien­
tiam
, id, quod in Libra expertus es: sed interim circa
hanc
primam, cæcutio planè, neque agnosco, qui
rem
facilè exploraris. Et explorasse tamen quis hæ­
reat
, quandò isthæc subiicis? Experientiam hanc Ga­
lileus, nullo (vt credibile est) facto ipsius periculo, tanquam
falsam
, atque impoßibilem, eodem paralogismo re-
figure
iecit, quo definitionem motus accelerati vulgò re­
ceptam
, & ex eadem experientia sine dubio dedu­
ctam
, conatus est reuellere. Si ex altitudine dupla,
inquit
, duplò maior percußio est, vt puta ex A du­
pla
eius, quæ ex B, erit & velocitas dupla. At
velocitas
dupla esse non potest, nisi graue, æquali,
imò
eodem tempore, totum spatium AC, & di
midium eius AB percurrat, quod tamen est impoßibile.
Nec percußio igitur, nec velocitas dupla est, ex altitudine
dupla
. Doleo equidem virum non ignobilem, in re tam
obvia
, & facili adeò turpiter delusum esse; mirorque item
vehementer
tales, támque apertos eius errores, non modò à
nenune hactenus esse reprehensos, sed tanquam prima