| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 |
|
27
ipsum resiliendo proximè attigisset. Ex quo effici
tur, vt cùm res propriè attendenda non sit, vbi cla
uus infra lineam defigitur, quòd tunc libratio simplex
non sit, sed mistio duorum motuum, quorum im
petus se mutuò retundunt; sit verò propriè atten
tenda, cùm clauo supra lineam defixo, vibrationis
motus simplex est; ideò non sit existimandum illam
qualemcumque interuallorum inæqualitatem in
terturbare negotium; ac potissimùm quidem, cùm
ipsa ordinata sint, ac eandem inter se, quàm fili, &
arcus prolixitates proportionem seruent. Ad hæc,
id videtur præsertim esse obseruatione dignum in
his pendu orum vibrationibus, quòd, Si quatuor di
stinctos g obos quatuor distinctis filis sic appendas,
vt primi longitudo sit vnius, v. c. pedis, secundi qua
tuor, tertij nouem, quarti sexdecim; experturus sis,
vbi omnes dimissi simul fuerint, quartum perfectu
rum vnam vibrationem eodem tempore, quo ter
tius interim perfecerit duas, secundus treis, & primus
quatuor. Scilicet exinde intelligitur, tum pendulo
rum vibrationes tantò segnius fieri, quantò earum
arcus planiores, siue inclinatiores sunt; tum inclina
tiones arcuum mensuratas secundum varias perpen
diculi, seu fili longitudines, habere se perinde vt qua
drata temporum, ac vibrationes habere se reciprocè
vt ipsas radices; sicque rem eximiè quadrare ad su
periùs expositam motus æquabilis rationem; tum
globum quartum non acquirere impetum ad eleua
tionem necessarium, nisi tempore duplo tertij, tri
plo secundi, quadruplo primi; ac esse quidem im-