| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 | ||||||
|
22
vt ipsemet Galileus agnoscit, verisimili tantum, ac probabili
demonstrari? Postmodùm autem, vbi hæc præmisisti,
In scientiarum, ac demonstrationum principiis euidentiam
exigimus, suspiciones, ac verisimilitudines nulla ratione ad
mittimus, subdis, Porrò quæ ex his consequuntur, aut
inferuntur theoremata, suis illis principiis certiora, aut eui
dentiora esse non possunt, & nominatim solemne illud, &
quod totius scientiæ à Galileo excogitatæ firmamentum est,
spatia scilicet æqualibus temporibus emensa eam inter se
rationem obseruare, quæ est inter numeros omneis impareis
continua serie ab vnitate procedenteis (quamvis aliunde
falsum demonstrari non posset) neque ex præsuppositis illis
principiis euidenter, neque aliunde sufficienter conclude
retur.
XIV. Hoc autem loco non video primùm, quì
reprchendendus Galileus sit, si quam propositionem
non demonstratam, sed verisimilem solùm habuit,
non vt demonstratam, sed vt verisimilem duntaxat
exhibuit. Candidè nimirùm videtur egisse, neque
exegisse à Lectoribus, vt maiorem, quàm ipse Postu
lato fidem haberent; sed illos potius quasi monuisse,
ne ipsum concederent, nisi deinceps agnoscerent
constabilitum variis ex eo deductis conclusionibus,
quæ cum experientia planè consentirent. Deinde
cùm in scientijs, ac demonstrationibus attinent bus
ad Mathesin puram, mera euidentia, non sola suspi
cio, aut verisimilitudo admittenda sit: in scientijs ta
men Physicis, ac mista Mathesi, quacumque sese Phy
sica, hoc est caligo humanæ mentis in rebus natura
libus inuestigandis, ingerit; fœlices simus, si non