16
AB, seu ipsi æqualrs DE in sex: sintque primùm
duo
mobilia, quorum vnum discedat ex A
figure
versus
C, eodem momento, quo aliud ex D
versus
E. Notum est, si vtrumque quidem
ferretur
non accelerato, sed æquabili motu,
euenturum
esse, vt velocitate illius exsistente
dupla
ad velocitatem istius, illud perueniret
in
C eodem momento, quo istud in E; quo­
niam
spatium ab illo superatum foret vbi­
que
ad spatium ab isto superatum duplum, hoc est,
forent
ab illo superatæ duæ partes, cùm ab isto vna;
ab
illo quatuor, cùm ab hoc duæ, &c. quatenus spa­
tia
se haberent vbique vt velocitates, hoc est veloci­
tas
per totam AC esset vbique dupla velocitatis per
totam
DE. At verò, quoniam heic agitur de motu
non
æquabili, sed continenter accelerato; ita descen­
dant
rursus mobilia eodem tempore, vnum ab A,
aliud
à D, vt succrefcentibus continuò velocitatis gra­
dibus
, illud perueniendo in C acquisierit duodecim,
hoc
perueniendo in E sex: Quæso quid impediat,
quo
minùs illud perueniat in C eodem tempore, quo
istud
in E? Nam discrimen est quidem inter mo­
tum
acceleratum, & æquabilem, quòd in æquabili
partes
spatiorum æquales percurrantur æqualibus
temporibus
, vt singulæ partes lineæ DE singulis mi­
nutis
, & geminæ partes lineæ AC minutis item sin­
gulis;
in accelerato non item: At in eo tamen motus
conueniunt
, quòd vbique velocitas per totam AC
dupla
sit velocitatis per totam DE; & qua ratione
plures
, pluresque ex singulis partibus lineæ DE