14
quovsque, si ad KB aptentur nouem, sint defutura
octo;
vt proinde intelligamus totidem dcesse ad acce­
lerationis
æquabilitatem velocitatis gradus, quot nu­
merare
licet triangulos ad læuam è regione cuiusque
partis
, complendo summam triangulorum APB.
Constare ergo videtur Motum æquabiliter accelera­
tum
definiti non posse illum, Qui æquabilibus spatiis
æqualia
celeritatis augmenta acquirat; sed potiùs illum,
Qui acquirat æqualia æqualibus temporibus: atque idcircò
definitionem
à Galileo traditam esse meritò præfe­
rendam
.

De Paralogismo, qui Galileo Definitionem spuriam
impugnanti
obiicitur.

IX. Ac tu id quidem non fers; sed ais, Mirari to
satis
non posse, quomodo Galileus vir alioquin perspicacis
ingenij
receptam communi consensu motus accelerati defini­
tionem
non modò falsam, atque impoßibilem existimauerit;
sed
patenti quoque, ipsisque tyronibus obuio paralogismo
eiusdem
falsitatem palam, atque euidenter demonstrasse adeò
prafidenter asseruerit; & quod ampliùs est, etiam viru non
ineruditis
persuaserit. Tum autem pergis, Audi igitur;
mi
Gassende, & mecum mirare tanti viri demonstrationem.
Si acceleratio motus, inquit, in descensu grauium æquali­
bus
spatiis æqualia sumeret velocitatu ineremema, essent
sine
dubio velocitates inter se, vt emensa spatia: At quoites.
cúmque velocitates inter se sunt vt emensa spatia, debent
necessariò
ea spatia aut eodem, aut æquali tempore percur­
ri
. Si igitur velocitas acquisita per totam AC eam
rationem
habeat ad velocitatem acquisitam per AB, quam