| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 | ||||||
|
10
runt, Qui æqualibus spatijs æqualia celeritatis augmenta
acquirit. Circa consensionem autem solùm, bucis,
nouum non esse, si falsa falsis aptè quandó que, & con
cinnè cohæreant; ac postremò in eo insiltis, vt probes
esse paralogismum, quo ille vulgarem, moxque re
latam definitionem absurditatis apertæ damna
uit.
VII Ego intereà, optime Vir, neque video De
sinitionem a Galileo institutam à te directè impu
gnari, falsitatisve vllius conuinci; neque agnosco quî
magis vera, congruaque potuerit institui. Quippe
meminisse, aut potiùs adnotasse diligenter oportet
agi heic de motu æquabiliter accelerato, siue cuius
celeritas continenter, vniformiterque increscat, ne
que vllum sit momentum consequentis temporis, in
quo motus non sit velocior, quàm in quovis antece
dente, & in quo non eadem ratione ipsa velocitas
augeatur. Fieri id porrò est manifestum ex ijs, quæ
deducta iam sunt; si æqualibus temporibus æqualia
celeritatis momenta, seu incrementa acquirantur.
Nam vt repetamus superiorem figuram, nemo dicat
celeritatem vniformiter increscentem posse meliùs
repræsentari, quàm diductione crurum anguli, linea
rumve AB, AC, quatenus complectuntur spa
tium, quod à puncto A magis continenter, vni
formiterque crescere non possit: ac aliunde angu
lus BAC apertior, aut conductior (prout finge
tur maior, aut minor velocitas) valet vsurpari.
Vt autem rem magis ob oculos ponam; duco ec
ce lineam VX, per ipsum apicem A, quæ cum li-