7
gyias TQ, quæ quarto. Constat autem exinde spatia
aggregata
ita se habere, sicut quadrata tempo­
figure
rum;
quandò ADE triangulum (spatiumve
PR) est vnum; quemadmodum quadratum
ipsius
AE, hoc est temporis vnius, est vnum; &
aggregatum
AFG (seu PS) est quatuor; quem­
admodum
quadratum AG, duorum, est qua­
tuor;
& aggregatum AHI (seu PT) est nouem;
quemadmodum
quadratum AI trium, est no­
uem;
& aggregatum AKL (seu PQ) est sex­
decim; quemadmodum quadratum AL qua­
tuor
, est sexdecim. Possumus tertiò habere li­
neam
DE, pro primo gradu velocitatis acqui­
sitæ
in fine primi temporis: quatenus, vt pri­
mùm
tempus AE non est indiuiduum, sed in
tot
instantia, seu temporula potest diuidi, quot
sunt
puncta, particulæve in ipsa AE (aut AD)
ita
neque gradus velocitatis indiuiduus est, seu
vno
instanti, acquisitus totus; sed ab vsque ini­
tio
per totum primum tempus increscit, ac re­
præsentari
potest per tot lineas, quot possunt
parallelæ
duci ipsi DE inter puncta linearum
AD
, & AE; adeò vt quemadmodum illæ lineæ
continuo
increscunt à puncto A in lineam DE, sic
velocitas
à principio motus continuò increscat, & re­
præsentata
, qualis est in interceptis primi temporis in­
stantibus
, per interceptas lineas, repræsentetur qualis
est
in vltimo instanti eiusdem primi temporis, per
ipsam
DE inter vltima ductam puncta. Et quia ve­
locitas
deinceps increscere pergens, repræsentari rur-