| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 |
|
5
fine decimæ sint decem. At Galileus vult potiùs se ve
locitates habere sicut tempora; siue gradus velocitatis
æqualeis primo tot acquiri, quot temporis partes pri
mæ æquales post ipsam fluunt. Addit verò spatij par
teis continuò acquiri per parteis temporis æqualeis, ea
serie continua, qua numeri impares ab vnitate pro
grediuntur; adeò vt si primo momento, seu prima
æquali parte temporis mobile deciderit per vnam or
gyiam, decidat secundo per treis, tertio per quinque,
quarto per septem, ac ita deinceps. Addit rursus, quia
numeros sic progredienteis aggregando, quadrati con
tinuò numeri creantur; heinc fieri, vt si primo spatio
illa continuò aggregentur, quæ æqualia æqualibus
percurruntur temporibus, spatia tunc se habeant sicut
quadrata temporum; hoc est, vt quemadmodum pri
mo tempore est superatum vnum spatium, secundo
tempore sint superata quatuor, tertiò nouem, quaito
sexdecim, & sic consequenter. Hæc autem melius in
telligi, declararique non valeant, quàm productis ex
eodem puncto duabus rectis lineis angulum in ipso
creantibus, ac in parteis quotcumque æqualeis diuisis,
interductisque rectis lineis tum inter respondentia
singula heincinde diuisionis puncta, tum à quouis hu
iusmodi in vtraque linea puncto secundùm ductum
alteri lineæ parallelum. Tale est schema, quod exhi
bui ad calcem prioris mearum illarum Epistolarum,
quodque si heic iam repetiero, ac paulò accuratiùs, ob
factan. illam, de qua posteà, æquiuocationem, expo
suero, erit fortassis operæ pretium.
IIII. Itaque illud heic apponendo, vides primùm