1
figure

DE PROPORTIONE,
QVA
GRAVIA DECIDENTIA
ACCELERANTVR
.

EPISTOLA PRIMA.

ADMODVM REVERENDO,
& religiosißimo, doctißimoque Viro, P.
PETRO
CAZRÆO Societatis IESV,
Metensis Collegij Rectori sapientißimo.

PETRVS GASSENDVS S.PELLEGI, optime Cazræe, quam dig­
natus
es ad me dare, ac publici iuris simul
facere
Demonstrationem Physicam, qua
Ratio accelerationis in motu rerum grauium
naturali
determinatur.

Agnoui verò imprimis illam sin­
gularem
beneuolentiam, qua perrexisti obstringere
me
, quæque est sanè tota ad tuam bonitatis eximiæ
indolem
accepta ferenda. Promptum deinde fuit
meminisse
eruditæ Epistolæ, qua ante duos annos ea
significasti
, quæ in meis illis, de Motu impresso à motore
translato
, minimè probares; ac illud inter cætera, quòd