Quod vulgò dicunt aerrem, qui proximè circumstat flam­
mam
, ita per parteis halituosas è flamma procedenteis vehe­
menter
illuminari, vt ab oculo computetur in vnam flammam
continuam
: id tum repugnat (quatenus & nullum inter flam­
mam
veram, spuriamque apparet discrimen; &, si vera flam­
ma
occultetur sola, nulla apparet spuria; &, si verâ flammâ
præter
foramen visâ, aër occultetur, spuria nihilominùs appa­
ret)
tum aliunde accommodari nec Lunæ potest, nec ipsis Stel­
lis, quarum species noctu magnoperè increscit. Quamobrem
fuit
longè commodiùs repetere caussam ex affectione oculi, pu­
pillæ
nempe dilatatione, & impreßione retinæ facta, donec ocu­
lus
in tenebris degit. Quippe caussa hæc non nostris modò flam­
mis
, & tam Lunæ, quàm Stellis congruit; sed congruet etiam
ipsi
Soli, si in ipsam Fixarum regionem supponatur transla­
tus
. Videlicet tunc paradoxum non erit, videri noctu Solem,
seu
oculum videntem Solem versari in tenebris; Sole, vt putá,
facto
, conspectóque quasi vna quapiam Stellarum fixarum.
A
p. 301. in 306.

ART. XL. XLI. XLII. Qua mente, & qua­
tenus
ex motu Terræ æstus Maris deductus; &,
Posse
exinde explicari varietates, quæ tam per
Æquinoctia, & Solstitia, quàm per Nouilunia,
& Plenilunia contingunt.

Vt de motu Terræ est actum proponendo, non asserendo: sic
& de ipso Maris æstu, quatenus est visus cum hac motus Ter­
hypothesi congruere; maximè verò quatenus aqua bis die­
tim fluit, ac refluit, vt bis contingit in motu Terræ inæqualitas,
propter
commistionem diurni, & annui, respectu partis eius­
dem
Terræ, qua, vt vase, contenta aqua, dum inæquali ductu