Vtin lucernæ flammula inter nocturnas tenebras procùl
visa
distinguere licet discum apparentem à vero; cùm ille pos­
sit
esse pedalis, iste (hoc est flammulæ facies secundum diame­
trum
transuersam) semidigitali non maior; ita in Stellis, quæ
non
videntur, nisi per tenebras nocturnas, distinguendi haud­
dubiè sunt disci apparentes à veris. Itaque, si apparentes qui­
dem
Stellarum 1022. disci in vnum quemdam compingerentur,
is
triplò maior euaderet, quàm Solaris vulgò appareat. Sin au­
tem
pari modo in vnum disculi veri coaptarentur, is non maior
euaderet
, quàm vniusSiellæ magnitudinis quartæ discus. Et
accepto
harum Stellarum dimidio; quasi non ampliùs (licet re­
uerâ ampliùs) supra horizontem appareat; disci quidem appa­
rentes
conficerent discum ad Solarem, sesquialterum; at veri
non
maiorem eo, quo apparet vnica magnitudinis quintæ Stella.
Ex quo efficitur, vt mirum non sit, fi Stellæ tam parùm per
noctem collustrent, cùm illustrent per veros, & non per apparenteis
discos
. Heinc autem responderi potest ad id, quod R. P. obii­
cit
de Sole è Fixis, aut heinc inter Fixas per immensam illam
distantiam
spectato; quasi nimirùm constitutus in ipso Orbis
magni
centro, aut quasi centrum eius exsistens, non poßit tantus
apparere
, quantus ipsemet Orbis est. Scilicet exinde intelligitur,
futurum
, vt Sole, quasi Stellula facto, tametsi verus illius discus
foret
exilißimus, apparens tamen tantus esset, qui totum ipsum
Orbem
magnum, aut etiam ampliùs, quasi compleret: quod de­
claratur
pleniùs exemplo flammulæ per noctem conspectæ.
A
p. 293. in 301.

ART. XXXVIII. XXXIX. Hùc accom­
modari
non potuisse caussam, quæ redditur
vulgò
, quare flammæ noctu maiores appareant.