317
retar datione. Prætereo quoque hanc retardationem,
quatenus
ex aquæ sluore, lentoréque simùl dependet,
confirmari
posse videri ex consimili retardatione aëris,
de
qua in Epistolis dictum; cùm ventus illo continuus,
& æquabilis ab ortu in occasum, quem experiuntur
nautæ
in alto, non videatur posse explicari commodiùs
quàm
ex retardatione aëris, ob fluiditatem suam inca­
pacis
, qui consequatur præcise motum Telluris conti­
nuum
, & æquabilem versus ortum. Quo modo quo­
que
dici posset reciprocatione cariturum Mare, futu­
rum
que motum eius in occasum continuum, & æqua­
bilem
, si Terræ quasi nucleus esset exquisitè rotundus,
maréque
esset illi circumfusum, neque incurreret in
littora
, versus quæ elatum, effluere, reflueréque cogere­
tur
. Prætereò & id genus alia; cùm his denique sit fa­
ciendus
modus.

XLV. Itaque Finem iam tandem facio; agnoscens
me
reuerâ eum, quem debui, modum non tenuisse. Et
constitueram
quidem initio non-nisi pauca responde­
re
ad singula præclaræ tuæ Disquisitionis capita: sed
nescio
, quo pacto abreptus, ita sensim ab instituto, in­
cœptoque
recesserim, vt euaserim denique in hanc,
quam
vides, prolixitatem. Fortè, me quoque peccasse
putes
aduersus leges vrbanitatis, cùm ab vsque literis
datis
nihil Responsi habueris, nisi post exactum iam
mensem
: at partim caussam initio dixi, partim ecce
propalàm
facio, cùm tibi istam quaternionum, folio­
rumque
seriem obiicio. Quicquid id sit rei, Tu sic ac­
cipe
, quasi voluerim spontaneam illam affectus tui testa­
tionem
testatione consimili, & cum fœnore quo-