312
quasi vibratam, moueri similiter segniùs. Ac si, cùm
Luna
quidem est Soli coniuncta, Terra eódem redu­
ceretur
, & radius vtramque abripiens efficeretur tan­
tumdem breuior, necesse foretipsam tantumdem cir­
citer
moueri celeriùs; eo modo quò plumbum, dum fi­
lum
contrahitur, breuiusque fit: at quia Terra semper
consistente
in eadem distantia, Luna citrò acta, ipsam
nihilo
retrahit, neque radium breuiorem facit: eapro­
pter
non videtur motus tam accelerari sensibiliter, do­
nec
Luna coniungitur, quàm retardatur, dum opponi­
tur
Soli. Quia verò intereà Luna sese habet, quasi
plumbulum illigatum filo, à quo plumbum dependet;
eamobrem, vt tunc plumbulum facit vibrationes ali­
quantulùm
celeriores, quatenus & ipsum dependens à
filo
breuiore appetit vibrari celeriùs, sicque facit, vt
plumbum
referatur ocyus; ita potest Luna præstare, vt
Terra
non-nihil acceleret cursum: quanquam hære­
scendum
in istis non est: sed adnotandum potiùs,
quod
ais Galileum cogi adsciscere in societatem Lunam,
non
spectare debere, quasi ille adciscat vllum è cæ­
lo
insluxum, siue occultam qualitatem, vti vulgò
faciunt
, qui ad Lunam confugiunt; sed quasi assumpta
vniuersè
motus Terræ inæqualitate, pro generali æstus
caussa
, cohærenter faciat, dum ex motu Terræ, prout
est
cum motu Lunæ indiuiduus, specialem caussam re­
petit
specialis inæqualitatis.