311
non modò in India, de qua statim loqueris, sed in ipsa quoque
Europa esse Noui-lunareis æstus Pleni-lunarib9 ęstuosio­
res. Deinde, vbi fuerit concessum, æstuare vehementiùs
Mare
Pleniluniorum temporibus; caussa ex illis moti­
bus
reddi poterit non prorsùs incongrua. Siquidem
vtcúmque
huiusmodi motus imaginarii sint; si veri
tamen
supponantur, declarari potest ex illis, cur in
Pleniluniis
inæqualitas sensibilior, fiat, quàm in No­
uiluniis
. Cùm enim Luna supponatur, quasi Terræ pe­
dissequa, & dum circumducitur illi motu menstruo,
ipsum
interim motu annuo indiuiduè concomitans;
efficitur
, vt quasi totale cum ipsa mobile habeatur,
quod
vna, atque eadem caussa motu annuo circum­
ueheat: eo modo, quo Lunulas quatuor ipsius Iouis
pedissequas habere licet quasi vnum cumipso Ioue mo­
bile
, prout dum illi specialibus circumducuntur perio­
dis
, cùm illo tamen indiuiduè mouentur per Zodia­
cum
, & ab eadem caussa motu illo duodecennali cir­
cumferuntur
. Quare & supponendo Solem esse ge­
neralem
motorem, qui sibi ipsi circumductus eo mo­
tu
, quem Maculæ monstrant, Planetas omneis radiis
quasi
magneticis circumrapiat, & propiores quidem
velociùs
, remotiores segniùs absoluere circuitus cogat:
necesse
erit, vt Luna exsistente opposita, sicque di­
stantiore
à Sole, quàm Terra, mobile ex vtraque factum
abripiatur
radio, qui sit, quam Luna exsistente coniuncta,
Solique
propiore, prolixior. Et quia tunc Luna se habet,
quasi
plumbum pensile, quod vibratur segniùs, si ap­
pendatur
ipsi plumbulum, propter quod euadat sensi­
le
prolixius: idcircò oportet tunc Terra se motu annuo