304
lucidum, intercepto solùm quasi hiatulo, propter flam­
mam
deficientem: at procùl sanè erit, vt videas. Iube
aliunde
occultari totum circumstans spatium, adeò vt
sola
flammula foramine facto libera videatur; deberet
tum
ea flammula non maior videri, sed minor, pro ra­
tione
distantiæ: & tamen procùl aberit, vt contractio­
rem
videas, & non maiorem potiùs, ac perinde prorsùs,
vt
libero spatio. Nisi verò istud non arguit aliam fuisse
τ [...] φαινομθυ [...] , quàm halituosas illas parteis in spa­
tium
circumstans diffugienteis, requirendam caus­
sam
?

XXXIX. Itaque aliam requisiui (affectionem
putà
in pupilla, acretina) quæ vt effectui in candela ap­
parenti
congrueret, ita lucidis omnibus, quorum spe­
cies
noctu increscit, accommodari congruè posset. Hu­
iusmodi maximè sunt tam Luna, quàm Stellæ, seu
Errantes
, seu Inerrantes: nam Lunæ quidem diametrum
non
semel obseruauimus octaua propè sui parte noctu,
quàm
interdiù maiorem: Veneris vero diametrum
multis
maiorem vicibus; & Iouis consimiliter (quippe
qui
fuerit etiam nobis sæpenumerò obseruatus inter­
diù)
constatque vniuersè Stellas cæteras, cùm interdiù
sint
inconspicuæ, in gruente tamen crepusculo æger­
rimè
primùm ob exilitatem videri, ac deinde magis,
magisque
, dum sensim grandescunt, visibileis fieri.
Quæso verò ista-ne valeant ad halituosas aliquas par­
teis, quæ vt à flamma, sic à Luna, Stellisque diffugiant,
referri;
& non potiùs ad vberiorem tum pupillæ dila­
tationem
, tum impressionem retinæ factam, donec
oculus
in tenebris degit? At hæc tamen caussa, in-