| Gassendi, Pierre De proportione qua gravia decidentia accelerantur 1646 |
|
303
oporteret medium flammæ apparentis, siue quod ex
vera est flamma splendidius esse, nisi millecuplò, at cen
tuplò saltem (imò, vt ampliùs largiar, saltem decuplò)
quàm amplitudinem circumstantem: & nihilominùs
tota illa flamma apparet esse vniusmodi, seu æquè lu
cida tam sub medium, quàm ad extrema. Quod aiunt
verò illas parteis fieri è longinquo adfpectabileis in minore
lumine: nonne & ipsa vera flamma in eodem lumine
videtur? Quid ergo est causæ, cur luce illarum par
tiùm cominùs exili (imò ad ipsum sensum nulla) acci
piente incrementum, ipsa quoque lux veræ flammæ eadem
proportione non accipiat: sicque idem semper discriminis
fit, siue ex longinquo siue ex propinquo videatur? Quod
autem dicunt, illas è vicino ab eximio flammæ splendore oc
cultari: quî potest quæso intelligi, vt occultentur ab eo
splendore, à quo habent, vt splendeant, adspectabiles
ve, vt contendunt, fiant. Nam quod vulgò quidem
etiam dicunt, lumen maius occultare, obfuscare, aut obli
terare minus: id minùs verè dicitur; fit enim potiùs ex
vtróque composito lumen intensius: tametsi, quæ visus
hebetudo est, discerni gradus non valeant, qui ab vtró
que conferuntur. Quòd insuper lucidum minus cum
maiore comparatum visibile fiat non propè, sed procùl: id
probabile fieret, si spectato procul minore lucido, ma
ius abesset, nec iuxtim foret; at si vtrumque simùl vi
deatur, necesse est, vt proportione debilitationis ob
spatium seruata, tam procùl, quàm propè videri non
possit. Et quid heic contingat, experiri vis? Iube oc
cultari præcisè flammulam candelæ non circumstans
spatium: deberes adhûc videre spatium perinde prorsùs