294
stantia adeò clarè dispicerem, parúmque abesset, quin
legere
paginam possem. Tum verò è vestigio subiit
me
ingens admiratio, quî fieret, vt potiùs, si Stel­
larum
disci tanti essent, quanti esse perhiberentur, non
longè
magis collucerent, nempe longè ampliùs, quàm
Luna
: quippe cùm & Stellarum lux sit lunari longè
viuidior;
& disci earum compositi viderentur mihi
confecturi
discum lunari maiorem. Siquidem quam­
vis
disculi earum forent toto cælo dispersi; videban­
tur
tamen tantumdem præstare posse luminis respectu
partis
eiusdem Terræ ab hemisphærio toto respectæ;
sicut
respectu eiusdem aulæ tantumdem præstant (aut
etiam
ampliùs) candelæ variæ, ex quibus posteà fax
quædam
ingens componitur. Rursùs itaque è vesti­
gio
subiit mentem recordatio obseruatæ exilitatis tam
Planetarum
, quàm Fixarum; ac censui ad illam refe­
rendum
esse, quòd Stellarum lux adeò debilis ad nos
perueniret
. Quam-primùm diuerti ad hospitium, in
quo
fortè fortuna cælorum sehema reperi, continens
inter
cætera, quot Stellæ essent primæ magnitudinis,
quot
secundæ, quot tertiæ, & ad vsque sextam, ad
quam
retuli obscuriores alias, quibus mille viginti
duarum
absoluitur numerus; continere non potui me,
quin
ad calculos rem totam vocarem.

XXXV. Ac primùm quidem supponendo esse Stel­
larum
diametros, cuiusmodi vulgò apparent, explorare
lubuit quem discum earum omnium disci coniuncti
crearent
. Attribuendo igitur Stellis primæ magnitu­
dinis
, dum profunda nocte spectantur, diametrum
minutorum
trium; Stellis secundæ diametrum duo-