293

Posse Solem è Fixis non minorem, quàm Orbem magnum
apparere
: &, Veros omnium Stellarum discos in vnum
compositos
, vix apparenti disco vnius
mediocris
Stellæ exæquatum iri.

XXXIV. Subiungis verò; Similiter, quod etiam ais,
fieri
posse, vt Sol hic noster, quamvis comparatione superio­
rum
Siderum adeò exiguus, ac penè nullus admittatur; ab im­
mensa
tamen illa Siderum distantia conspicuus nihilominùs
appareat
, ac tantæ etiam magnitudinis, quanta est tota regio
Planetaria (dixi, aut quantus magnus orbis) idque ob
lucem
eius vegetam, diffusosque ipsius radios, quibus oculus
afficiendus
esset; eo modo, quo flamma candelæ noctu spectata
ignis
ingens apparet. Id, inquam, ingenij tui admirabile qui­
dem
, sed incredibile figmentum est, quod exemplo candelæ
comodè non probas. An porrò, cùm istud videatur figmen­
tum
incredibile; patietur tua bonitas, vt proferam aliud,
quod
cum isto connexum sit, quodque, quantum con­
iector
, sit incredibilius appariturum? Quantum, pu­
tas
, si omnes disci mille & viginti duarum Stellarum
vulgò
agnitarum simùl iungerentur, aggregarenturve
in
vnum; quantum putas, inquam, totalem discum
conficerent
? An-non ingentem? At ego opinor vix
tantum
futurum, quantus apparet vel vnicus vnius
Stellæ
, quæ sit magnitudinis quartæ, discus. Quale­
nam, inquies, istud est, non figmentum iam, sed planè
delirium!
Qualecumque sit; accipe id tamen. Cùm
aliquando
nocte serena iter facerem, subiit animum
cogitatio
, quî fieri posset, vt neque Lunâ, neque ma­
iusculis
Planetis collucentibus, singula tamen circum-