se, secus ac formæ cæteræ, quæ vnde, aut quomodo habeant
suam
substantialem entitatem distinctam à materia, dicere
communis
sententia non poßit. Quærit & quò sint abitura
sanctiora
Religionis nostræ mysteria: idque, vt videtur, ob
mysterium
augustißimum Transubstantiationis: cùm tamen,
vt
iuxta Aristotelea sententiam exsistentia substantiæ sine
accidentibus
, aut accidentium sine substantia defenditur vir­
tute
naturæ impoßibilis, sed poßibilis virtute diuina: eodem
modo
, ac ijsdem verbis iuxta Democriticam defendatur. A p. 267. in 276.

ART. XXVI. XXVII. XXVIII. Actum
esse
de Motu Terræ, proponendo, non asse­
rendo;
&, Ferant ne magis Sacræ literæ Ter­
ram
in centro, quàm extra centrum circum­
uolui
.

Cùm ex disputatis in Priore de Motu impresso à motore
translato
Epistola, deduci posset nullum esse, quod aduersus mo­
tum
Telluris petitur vulgò argumentum ex sagitta sursùm è
naui
emissa, neque in nauim recidente; nullum, inquam, prout
sicuti
mota naui, omnes motus siue nautarum, siue rerum,
quas
ipsi mouent, perinde fiunt, apparentque, ac si nauis quies­
ceret
, missaque adeò sursùm sagitta in eandem nauis, è qua fuerit
emissa
, partem recidit: ita si Terram versus ortum moueri
supposuerimus
, omnes motus nostri, rerumque à nobis mobi­
lium
, perinde fient, apparebuntque, ac si Terra quiesceret.
lapisque adeò sursùm proiectus, in eundem Terræ recidet lo­
cum
, è quo proiectus fuerit; Scilicet Terra transferens proiecto­
rem, eiusque manum, superaddit, intercedente manu, tantum
impetus
lapidi, quantum oportet, vt superet mundanum